Бугай Дмитрий Владимирович
Demetrius Bugaius anno MCMLXXIV Mosquae a patre rei militari praedito natus sum. Anno MCMXCII facultatem artium quae nunc philosophica nuncupari solet ingressus studio philosophiae antiquae praecipue Graecorum se dedi. Illo tempore facultas artium nostra multis capitum doctorum luminibus lucebat, libertas academica valde florebat iugo magistratuum grauiore omnino carens. Magistri mihi multi erant, tres autem principes, Gennadius Maiorov, cuius lumina ingeni opera Romanorum Christianorum antiquae aetatis et Medii Aeui mihi aperiebant, Tatiana Vasilieua, praeclarum illud philologiae lumen, amorem Lucreti carminum Platonisque dialogorum mihi inspirans, Rustem Gimadieff, Musarum Herodoti subtilissimus perscrutator, olim docens in uniuersitate Petropolitana, nunc autem per Moscouiam uagans, qui traditionis philologiae classicae genuinae custos erat atque est. Interpretationi dialogi Platonis qui Parmenides siue de ideis inscribitur operam dabam textum Graecum huius operis difficillimi Rossice vertens, fructus aliquos horum studiorum in Quaestionibus Philosophiae anno MCMXCVII in lucem dedi. Postea ad quaestiones de origine, indole atque usu uocis SOPHIA apud Graecos peruolaui ut philosophiam sensu technico non a Pythagora, de quo nihil certum scire possumus, neque a Socrate, cuius doctrina atque inuestigationes forenses a Graecis ELEGCHOI nominati solum per uerba Platonis aliorumque Socraticorum nobis notae sunt, inchoatam sed per Platonis opera oriundam demonstrare possem. Dissertationem meam de Proclo Platonico Diadoch scripsi, opera Plotini Enneadis primae atque Vitam Plotini discipuli eius Porphyri interpretaui, nunc terminos Graecos ad iurem ac iustitiam pertinentes inuestigare incepi.